Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.8.10 Cic. Fam. 8.9.2 (English) >>Cic. Fam. 8.9.5

Scr. Romae iv Non. Sept. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. 8.9.1'sic tu,' inquis, ' Hirrum tractasti?' immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. post repulsam vero risus facit ; civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit, †Curionem prorsus Curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit. praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberalis, sed raro post meridiem. 8.9.2 de provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli, consulis designati. in Kal. res reiecta est ; ne frequentiam quidem efficere potuerant. has litteras a. d. iiii Non. Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat. ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur et, quantum divino, relinquendus tibi erit qui provinciam obtineat ; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae provinciae vocantur. hoc mihi non est dubium ; quo tibi magis scripsi ut ad hunc eventum te parares.

8.9.3 fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris ; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies. hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a conlega puto mihi omnia paranda. amabo te, impera tibi hoc. curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare. in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi ; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.8.10 Cic. Fam. 8.9.2 (English) >>Cic. Fam. 8.9.5

Powered by PhiloLogic